- PRAEVENIRI Convivia
- PRAEVENIRI Conviviaeleganter dicit Vopiscus in Floriano, c. ult. ad quae venitur horâ solitâ maturius, ut fere moris erat in conviviis sumptuosioribus. Catullus, Epigr. 48. v. 5.Vos convivia sumptuosa lauteDe die facitis.Ea enim tem pestivius et de die inibantur, h. e. de meridie, uti quidem vox dies hîc sumitur. Unde Ciceronis dictum in homines gulae et ventri deditos, de die, et in diem eos vivere. Et apud Livium, l. 25. c. 23. qui diem festum Dianae egêre, de die dicuntur epulati seu tempestivas epulas celebravisse. Quarum tempori horam quintam constitutam fuisse, patet. Cicero enim idem, in Pisonem, Meministin' cenam, cum ad te quintâ ferme horâ cum C. Pisone vemissem, nescio quo e gurgustio te prodire, involutô capite, soleatum? Unde est, quod Caecilianus ille apud Martialem, l. 8. Epigr. 67. v. 1. ab ipso invitatus, ad quintam venerit. Vide infra in voce Quinta, item Tempestiva convivia, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.